- VISIO
- I.VISIOoppid. seu pagus Galliae Narbonensis in Allobrogibus et Sabaudia. Antonin. Vignonnet Paradino.II.VISIOunus ex Propheticae revelationis, in Vet. Testamento, modus. Cum enim Deus vel per inrellectum, vel per phantasiam, vel per sen sus seu sensibilia externa, cum visibilia, tum audibilia, voluntatem suam Prophetis cognoscendam exhiberet; per phantasiam dupliciter id faciebat, vel in Visione, quae vigilantibus, amotô tantisper sensu illorum, obiciebatur; vel in Somno, dormientibus: in quo utroque variae rerum species in illorum phantasia pingebantur. Numer. c. 12. v. 6. 7. 8. Sie est Propheta ex vobis, per visionem meipsum Iehovam notum facio ei, aut per somnium alloquor eum. Non sic servus meus Moses---- Ore ad os alloquor eum, aspectu et non in aenigmatibus, et speciem Iehovae videt. Nempe excelluit in Prophetiae gradu Moses. Quod in eo inter alia consistebat, quod cum reliqui Prophetae per imagines, per somnum, aut in Visione acceptas, Dei fierent compotes, atque in ista nebula voces eius fere audirent; illi Deus loquutus est re ipsâ, per voces sonosque humanos, quas videns vigilansque et mente praesens hauriebat: Nec auditu solum, sed, quantum homini Deum usurpare fas est, visu ipsius gloriam libavit, per gloriosissimam speciem oculis eius exhibitam, Exodi c. 33. v. 23. etc. Vide Franc. Burmannum, Theol. Christ. Parte prior. l. 3. c. 5. §. 14. 15. et supra, voce Videntes: quorum cacozeliâ, Visiones, Graece Οῥάσεις, libri Graecorum Pariter ac Saracenorum dicebantur, in quibus tradebatur, quot annos Imperatorum quisque esset, victurus et quae imperante illô etiam eventura: memorati Luithprando, in Legat. de quibus plura apud Meursium, Glossar. Sed et circumferebantur olim in Orientalibus et Merid. regionibus αἱ Ο῾ράσεις τοῦ ἁγίου Παύλου, Visiones S. Pauli, teste Marcô Patriarchâ Alexandrinô Qu. 2. quas in Respons. merito reicit Balsamon. Vide Cl. Suicerum, Thes. Eccl. voce Ο῞ρασις.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.